Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
- remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
- atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
- Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
- Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
- quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
- pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
- Libra die somnique pares ubi fecerit horas
- et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
- exercete, viri, tauros, serite hordea campis
- usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
- nec non et lini segetem et Cereale papaver
- tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
- dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
- Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
- accipiunt sulci et milio venit annua cura,
- candidus auratis aperit cum cornibus annum
- Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
- At si triticeam in messem robustaque farra
- exercebis humum solisque instabis aristis,