Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus
  2. sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
  3. aut oculis capti fodere cubilia talpae,
  4. inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
  5. monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum
  6. curculio atque inopi metuens formica senectae.
  7. Contemplator item, cum se nux plurima silvis
  8. induet in florem et ramos curvabit olentis.
  9. Si superant fetus, pariter frumenta sequentur
  10. magnaque cum magno veniet tritura calore;
  11. at si luxuria foliorum exuberat umbra,
  12. nequiquam pinguis palea teret area culmos.
  13. Semina vidi equidem multos medicare serentis
  14. et nitro prius et nigra perfundere amurca,
  15. grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
  16. et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
  17. Vidi lecta diu et multo spectata labore
  18. degenerare tamen, ni vis humana quot annis
  19. maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
  20. in peius ruere ac retro sublapsa referri,