Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. atque alius latum funda iam verberat amnem
  2. alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;
  3. tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,—
  4. nam primi cuneis scindebant fissile lignum
  5. tum variae venere artes. Labor omnia vicit
  6. inprobus et duris urgens in rebus egestas.
  7. Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
  8. instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
  9. deficerent silvae et victum Dodona negaret.
  10. Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
  11. esset robigo segnisque horreret in arvis
  12. carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,
  13. lappaeque tribolique, interque nitentia culta
  14. infelix lolium et steriles dominantur avenae.
  15. Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,
  16. et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
  17. falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,
  18. heu magnum alterius frustra spectabis acervum,
  19. concussaque famem in silvis solabere quercu.
  20. Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,