Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,
  2. laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu
  3. iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.
  4. Quid dicam, iacto qui semine comminus arva
  5. insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae
  6. deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis
  7. et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
  8. ecce supercilio clivosi tramitis undam
  9. elicit. illa cadens raucum per levia murmur
  10. saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
  11. Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
  12. luxuriem segetum tenera depascit in herba,
  13. cum primum sulcos aequant sata. quique paludis
  14. collectum humorem bibula deducit harena.
  15. Praesertim incertis si mensibus amnis abundans
  16. exit et obducto late tenet omnia limo,
  17. unde cavae tepido sudant humore lacunae.
  18. Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores
  19. versando terram experti, nihil inprobus anser
  20. Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris