Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Incipe, si quid habes: et me fecere poetam
  2. Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
  3. vatem pastores, sed non ego credulus illis.
  4. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
  5. digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Moeris
  1. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
  2. si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:
  3. `huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis
  4. hic ver purpureum; varios hic flumina circum
  5. fundit humus flores; hic candida populus antro
  6. imminet, et lentae texunt umbracula vites.
  7. huc ades: insani feriant sine litora fluctus.
Lycidas
  1. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
  2. audieram? Numeros memini, si verba tenerem.
  3. “Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
  4. Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
  5. astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
  6. duceret apricis in collibus uva colorem.
  7. insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.”
Moeris
  1. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos