Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • Namque canebat, uti magnum per inane coacta
  • semina terrarumque animaeque marisque fuissent,
  • et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
  • omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;
  • tum durare solum et discludere Nerea ponto
  • coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
  • iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
  • altius atque cadant submotis nubibus imbres;
  • incipiant silvae cum primum surgere, cumque
  • rara per ignaros errent animalia montis.
  • Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
  • Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:
  • his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
  • clamassent, ut litus “Hyla, Hyla!” omne sonaret.
  • et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
  • Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
  • ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
  • Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:
  • at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
  • concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,