Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. et foliis lentas intexere mollibus hastas.
  2. Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
  3. ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
  4. tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
  5. ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
  6. Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
  7. infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
  8. pro molli viola, pro purpureo narcisso,
  9. carduus et spinis surgit paliurus acutis.
  10. Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
  11. pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis;
  12. et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
  13. DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS
  14. FORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.
Menalcas
  1. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
  2. quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
  3. dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
  4. nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
  5. Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
  6. Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim