occidet et serpens, et fallax herba venenioccidet, Assyrium volgo nascetur amomum.at simul heroum laudes et facta parentisiam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,molli paulatim flavescet campus arista,incultisque rubens pendebit sentibus uva,et durae quercus sudabunt roscida mellaPauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,quae temptare Thetim ratibus, quae cingere murisoppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argodelectos Heroas; erunt etiam altera bella,atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,cedet et ipse mari vector, nec nautica pinusmutabit merces: omnis feret omnia tellus:non rastros patietur humus, non vinea falcem;robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;nec varios discet mentiri lana colores:ipse sed in pratis aries iam suave rubenti