Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
  2. ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
  3. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
  4. florentem cytisum sequitur lasciva capella;
  5. te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
  6. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
  7. et sol crescentis decedens duplicat umbras:
  8. me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
  9. Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
  10. Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
  11. quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
  12. viminibus mollique paras detexere iunco?
  13. Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.