Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
  2. castaneae molles, et pressi copia lactis;
  3. et iam summa procul villarum culmina fumant,
  4. maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
  1. Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,
  2. delicias domini, nec quid speraret habebat;
  3. tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
  4. adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
  5. montibus et silvis studio iactabat inani:
  6. O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
  7. Nil nostri miserere? Mori me denique coges.
  8. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
  9. nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
  10. Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
  11. alia serpyllumque herbas contundit olentis.
  12. at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
  13. sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
  14. Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
  15. atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,
  16. quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?