Sulpicia Elegiae

Tibullus

Sulpicia (attributed author). Carmina Omnia. Mahoney, Anne, editor.

  1. A! ego non aliter tristes evincere morbos
  2. optarim, quam te si quoque velle putem.
  3. At mihi quid prosit morbos evincere, si tu
  4. nostra potes lento pectore ferre mala?
  1. Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura
  2. ac videor paucos ante fuisse dies,
  3. si quicquam tota commisi stulta iuventa,
  4. cuius me fatear paenituisse magis,
  5. hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
  6. ardorem cupiens dissimulare meum.