Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo,
- nec fugiam notae seruitium dominae,
- sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras:
- haec notat iniustos supplicibusque fauet.
- Rumor ait crebro nostram peccare puellam
- nunc ego me surdis auribus esse uelim.
- Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:
- quid miserum torques, rumor acerbe? Tace.
- Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
- Mors iuvenem campos misit ad Elysios
- ne foret aut elegis molles qui fleret amores
- aut caneret forti regia bella pede.