Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Per uos, auctores huius mihi carminis, oro
  2. Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
  3. ite domum cultumque illi donate libellum,
  4. sicut erit: nullus defluat inde color.
  5. Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
  6. an minor, an toto pectore deciderim.
  7. Sed primum meritam larga donate salute
  8. atque haec submisso dicite uerba sono:
  9. ‘Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,
  10. mittit et accipias munera parua rogat,
  11. teque suis iurat caram magis esse medullis,
  12. siue sibi coniunx siue futura soror;
  13. sed potius coniunx: huius spem nominis illi
  14. auferet extincto pallida Ditis aqua.’