Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

at tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit; nunc est pro consule cum imperio, non empto sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli adrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium. quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere. nam ubi malos praemia sequontur, haud facile quisquam gratuito bonis est.

p.151

An expectatis, dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans; metuit otium, odit bellum; luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini itanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.

et quaeso considerate, quam convorsa rerum natura sit. antea malum publicum occulte, auxilia palam instrue- bantur, et eo boni malos facile anteibant; nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte. quibus illa placent, in armis sunt, vos in metu. quid expectatis? nisi forte pudet aut piget recte facere. an Lepidi mandata animos movere? qui placere ait sua quoique reddi et aliena tenet; belli iura rescindi, quom ipse armis cogat; civitatem confirmari, quibus ademptam negat; concordiae gratia tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae. pessume omnium atque inpudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? quoi nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam. alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris, quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma, te hortor, neu prolatandis seditioni- bus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas. neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur. perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.