Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

'Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse. sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab iis, quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen, quia Lepido placent, sumunda sunt; nisi forte quoi pacem praestare et bellum pati consilium est. pro di boni, qui hanc urbem omissa cura adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit deliberari non potest, exercitum opprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit; vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. atque id iure, quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus

p.150
est. quid ille ob bene facta cepisset, quoius sceleribus tanta praemia tribuistis? at scilicet eos, qui ad postremum usque legatos pacem concordiam et alia huiusce modi decreverunt, gratiam ab eo peperisse. immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant.

Equidem a principio, quom Etruriam coniurare, proscriptos accersi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum. ceterum illi, qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aiebant, quom privata arma opprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum corruperunt. at tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit; nunc est pro consule cum imperio, non empto sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli adrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium. quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere. nam ubi malos praemia sequontur, haud facile quisquam gratuito bonis est.

p.151

An expectatis, dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans; metuit otium, odit bellum; luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini itanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.

et quaeso considerate, quam convorsa rerum natura sit. antea malum publicum occulte, auxilia palam instrue- bantur, et eo boni malos facile anteibant; nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte. quibus illa placent, in armis sunt, vos in metu. quid expectatis? nisi forte pudet aut piget recte facere. an Lepidi mandata animos movere? qui placere ait sua quoique reddi et aliena tenet; belli iura rescindi, quom ipse armis cogat; civitatem confirmari, quibus ademptam negat; concordiae gratia tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae. pessume omnium atque inpudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? quoi nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam. alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris, quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma, te hortor, neu prolatandis seditioni- bus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas. neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur. perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.

Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando

p.152
rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? dilectus advorsum vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque inposita: ex lubidine leges imperantur, quom interim vos legatos et decreta paratis. quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, quom intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt, ea quom facere possitis, patiamini potius censet. ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. haec si placent, si tanta torpedo animos oppressit, ut obliti scelerum Cinnae, quoius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? quin is et alii boni rem publicam frustra curant. agite ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus.