Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

restituto deinde apud Caberam exercitu et variis inter me atque Lucullum proeliis inopia rursus ambos incessit. illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum, ego vastis circum omnibus locis in Armeniam concessi. secutique Romani non me, sed morem suom omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, inpru- dentiam Tigranis pro victoria ostentant.

Nunc quaeso considera, nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum an finem belli futurum putes? scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam pe- teris. ceterum consilium est, Tigranis regno integro meis militibus belli prudentibus procul ab domo parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quom neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. an ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum coniuges agros imperium? convenas olim sine patria parentibus, peste conditos orbis terrarum; quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant excindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant?