Historiae
Sallust
Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidio
Nunc quaeso considera, nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum an finem belli futurum putes? scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam pe- teris. ceterum consilium est, Tigranis regno integro meis militibus belli prudentibus procul ab domo parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quom neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. an ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum coniuges agros imperium? convenas olim sine patria parentibus, peste conditos orbis terrarum; quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant excindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant? namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt; nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices adfuturi.