Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

deinde — ne vos ad virilia illa vocem, quo tribunos plebei modo, patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere — quom vis omnis, Quirites, in vobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere aut non agere certe possitis, Iovem aut alium quem deum consultorem expectatis? magna illa consulum imperia et patrum decreta vos exequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in vos auctum atque adiutum

p.158
properatis. neque ego vos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis, neque discordias, uti illi criminantur, sed earum finem volens iure gentium res repeto et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vostrum praebeatis, censebo. gerant habeantque suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et labos, quibus nulla pars fructus est; nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vostra pensantur. qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvit cura familiari tam parva res et ignavi quoiusque tenuissumas spes frustratur. quae tamen quamvis ampla quoniam serviti pretium ostentaretur, quoius torpedinis erat decipi et vostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? cavendus dolus est. namque alio modo neque valent in univorsos neque conabuntur. itaque simul conparant delenimenta et differunt vos in adventum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in cervices suas, mox dempto metu lacerant. neque eos pudet, vindices uti se ferunt libertatis, tot viros sine uno aut remittere iniuriam non audere aut ius non posse defendere. mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem volentibus vobis esse quam illis dominationis socium auctoremque in primis fore tribuniciae potestatis. verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis. neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.

p.159

Itaque verborum satis dictum est, neque enim ignorantia res claudit. verum occupavit nescio quae vos torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem rati, scilicet quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. atque haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in provincias magistratibus. ita pugnatur et vincitur paucis: plebes, quodcumque accidit, pro victis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis libertatem.'

'Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quaesitur, satisne pium tutum gloriosum an indecorum sit. tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. atque ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. ille enim obnoxius qualem tu voles societatem accipiet; mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua conponas.

Namque Romanis cum nationibus populis regibus cunctis una et ea vetus causa bellandi est: cupido profunda imperi et divitiarum. qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes. ei

p.160
subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere, ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus est.