Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

nam quid a Pyrrho, Hannibale Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae quoique sedes, neu quoi nisi legibus pareremus? quae cuncta scaevos iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli con- sumpserat, satiatus, sed tum crudelior, quom plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt. quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros conposuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.

p.147

Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illos sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia; nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. at ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae do- minationis honesta aestumet. itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt; hac tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. nam quid ultra? quaeve humana superant aut divina inpulluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque ne servilia quidem alimenta reliqua habet. sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur, et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum. leges iudicia aerarium provinciae reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia.