Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. haec sua maternis queritur liuere catenis
  2. bracchia nec meritas frigida saxa manus;
  3. narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,
  4. in scelus hoc animum non ualuisse suum.
  5. sic mortis lacrimis uitae sancimus amores:
  6. celo ego perfidiae crimina multa tuae.
  7. sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris,
  8. si te non totum Chloridos herba tenet:
  9. nutrix in tremulis ne quid desideret annis
  10. Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.
  11. deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
  12. ne speculum dominae porrigat illa nouae.
  13. et quoscumque meo fecisti nomine uersus,
  14. ure mihi: laudes desine habere meas.
  15. pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo
  16. mollia contortis alligat ossa comis.