Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebes
  2. mitratisque sonant Lydia plectra choris.
  3. Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae
  4. narrant historiae tempora nota suae:
  5. haec sua maternis queritur liuere catenis
  6. bracchia nec meritas frigida saxa manus;
  7. narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,
  8. in scelus hoc animum non ualuisse suum.
  9. sic mortis lacrimis uitae sancimus amores:
  10. celo ego perfidiae crimina multa tuae.
  11. sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris,
  12. si te non totum Chloridos herba tenet:
  13. nutrix in tremulis ne quid desideret annis
  14. Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.
  15. deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
  16. ne speculum dominae porrigat illa nouae.
  17. et quoscumque meo fecisti nomine uersus,
  18. ure mihi: laudes desine habere meas.
  19. pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo
  20. mollia contortis alligat ossa comis.