Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Lygdamus uratur — candescat lamina uernae —
  2. sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi —
  3. at Nomas — arcanas tollat uersuta saliuas;
  4. dicet damnatas ignea testa manus.
  5. quae modo per uilis inspecta est publica noctes,
  6. haec nunc aurata cyclade signat humum;
  7. et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,
  8. garrula de facie si qua locuta mea est;
  9. nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
  10. codicis immundi uincula sentit anus;
  11. caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,
  12. per nomen quoniam est ausa rogare meum.
  13. te patiente meae conflauit imaginis aurum,
  14. ardente e nostro dotem habitura rogo.
  15. non tamen insector, quamuis mereare, Properti:
  16. longa mea in libris regna fuere tuis.
  17. iuro ego Fatorum nulli reuolubile carmen,
  18. tergeminusque canis sic mihi molle sonet,
  19. me seruasse fidem. si fallo, uipera nostris
  20. sibilet in tumulis et super ossa cubet.