Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. annua pastorum conuiuia, lusus in urbe,
  2. cum pagana madent fercula diuitiis,
  3. cumque super raros faeni flammantis aceruos
  4. traicit immundos ebria turba pedes.
  5. Romulus excubias decreuit in otia i
  6. atque intermissa castra silere tuba.
  7. hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:
  8. pacta ligat, pactis ipsa futura comes.
  9. mons erat ascensu dubius festoque remissus
  10. nec mora, uocalis occupat ense canis.
  11. omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
  12. decreuit poenis inuigilare suis.
  13. prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
  14. nubendique petit, quem uelit, ipsa diem.
  15. at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)
  16. nube ait et regni scande cubile mei!
  17. dixit, et ingestis comitum super obruit armis.
  18. haec, uirgo, officiis dos erat apta tuis.
  19. a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
  20. o vigil, iniuste praemia sortis habes.