Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
  2. stabant Romano pila Sabina Foro.
  3. murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
  4. bellicus ex illo fonte bibebat equus.
  5. hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi
  6. urgebat medium fictilis urna caput.
  7. et satis una malae potuit mors esse puellae,
  8. quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?
  9. uidit harenosis Tatium proludere campis
  10. pictaque per flauas arma leuare iubas:
  11. obstipuit regis facie et regalibus armis,
  12. interque oblitas excidit urna manus.
  13. saepe illa immeritae causata est omina lunae,
  14. et sibi tingendas dixit in amne comas: