Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,
  2. cum totiens absis, si potes esse meus.
  3. si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit,
  4. haec erit e lacrimis facta litura meis:
  5. aut si qua incerto fallet te littera tractu,
  6. signa meae dextrae iam morientis erunt.
  7. te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus,
  8. te modo munito Sericus hostis equo,
  9. hibernique Getae, pictoque Britannia curru,
  10. ustus et Eoa decolor Indus aqua.
  11. haecne marita fides et parce auia noctes,
  12. cum rudis urgenti bracchia uicta dedi?
  13. quae mihi deductae fax omen praetulit, illa
  14. traxit ab euerso lumina nigra rogo;
  15. et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis
  16. uitta data est: nupsi non comitante deo.
  17. omnibus heu portis pendent mea noxia uota:
  18. texitur haec castris quarta lacerna tuis.
  19. occidat, immerita qui carpsit ab arbore uallum
  20. et struxit querulas rauca per ossa tubas,