Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non minus immitis habuit Cornelia Parcas:
  2. et sum, quod digitis quinque legatur, onus.
  3. damnatae noctes et uos, uada lenta, paludes,
  4. et quaecumque meos implicat unda pedes,
  5. immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
  6. det Pater hic umbrae mollia iura meae.
  7. aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
  8. in mea sortita uindicet ossa pila:
  9. assideant fratres, iuxta et Minoida sellam
  10. Eumenidum intento turba seuera foro:
  11. Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes,
  12. fallax Tantaleus corripiare liquor;
  13. Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
  14. et iaceat tacita laxa catena sera.
  15. ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
  16. infelix umeros urgeat urna meos.
  17. si cui fama fuit per auita tropaea decori,
  18. Afra Numantinos regna loquuntur auos:
  19. altera maternos exaequat turba Libones,
  20. et domus est titulis utraque fulta suis.