Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,
  2. Euandri profugae concubuere boues.
  3. fictilibus creuere deis haec aurea templa,
  4. nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
  5. Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
  6. et Tiberis nostris aduena bubus erat.
  7. qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
  8. unus erat fratrum maxima regna focus.
  9. curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
  10. pellitos habuit, rustica corda, Patres.
  11. bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:
  12. centum illi in prato saepe senatus erat.
  13. nec sinuosa cauo pendebant uela theatro,
  14. pulpita sollemnis non oluere crocos.
  15. nulli cura fuit externos quaerere diuos,
  16. cum tremeret patrio pendula turba sacro,
  17. annuaque accenso celebrante Parilia faeno,
  18. qualia nunc curto lustra nouantur equo.
  19. Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
  20. ducebant macrae uilia sacra boues.