Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. gloria Lysippost animosa effingere signa;
  2. exactis Calamis se mihi iactat equis;
  3. in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;
  4. Parrhasius parva vindicat arte locum;
  5. argumenta magis sunt Mentoris addita formae;
  6. at Myos exiguum flectit acanthus iter;
  7. Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;
  8. Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.
  9. est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,
  10. est quibus in celeris gloria nata pedes;
  11. hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:
  12. naturae sequitur semina quisque suae.
  13. at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi,
  14. cogor et exemplis te superare tuis.
  15. cum tibi Romano dominas in honore secures
  16. et liceat medio ponere iura foro;
  17. vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas,
  18. atque onerare tuam fixa per arma domum;
  19. et tibi ad effectum vires det Caesar, et omni
  20. tempore tam faciles insinuentur opes;