Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- cui nunc si qua datast furandae copia noctis,
- offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.
- Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum,
- intra fortunam qui cupis esse tuam,
- quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?
- non sunt apta meae grandia vela rati.
- turpest, quod nequeas, capiti committere pondus
- et pressum inflexo mox dare terga genu.
- omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
- palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.
- gloria Lysippost animosa effingere signa;
- exactis Calamis se mihi iactat equis;
- in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;
- Parrhasius parva vindicat arte locum;
- argumenta magis sunt Mentoris addita formae;
- at Myos exiguum flectit acanthus iter;
- Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;
- Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.
- est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,
- est quibus in celeris gloria nata pedes;