Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. odi ego quos numquam pungunt suspiria somnos:
  2. semper in irata pallidus esse velim.
  3. dulcior ignis erat Paridi, cum Graia per arma
  4. Tynaridi poterat gaudia ferre suae:
  5. dum vincunt Danai, dum restat barbarus Hector,
  6. ille Helenae in gremio maxima bella gerit.
  7. aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus arma
  8. semper erunt: in te pax mihi nulla placet.
  9. gaude, quod nullast aeque formosa: doleres,
  10. si qua foret: nunc sis iure superba licet.
  11. at tibi, qui nostro nexisti retia lecto,
  12. sit socer aeternum nec sine matre domus!
  13. cui nunc si qua datast furandae copia noctis,
  14. offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.
  1. Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum,
  2. intra fortunam qui cupis esse tuam,
  3. quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?
  4. non sunt apta meae grandia vela rati.