Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- quod si contentus patrio bove verteret agros,
- verbaque duxisset pondus habere mea,
- viveret ante suos dulcis conviva Penates,
- pauper, at in terra nil nisi fleret opes.
- noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae
- et duro teneras laedere fune manus,
- sed thyio thalamo aut Oricia terebintho
- effultum pluma versicolore caput.
- hunc parvo ferri vidit nox improba ligno,
- et miser invisam traxit hiatus aquam;
- huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues:
- Paetus ut occideret, tot coiere mala.
- flens tamen extremis dedit haec mandata querelis
- cum moribunda niger clauderet ora liquor:
- 'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti,
- et quaecumque meum degravat unda caput,
- quo rapitis miseros primae lanuginis annos?
- attulimus longas in freta vestra comas.