Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sunt Agamemnonias testantia litora curas,
  2. quae notat Argynni poena Athamantiadae.
  3. hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,
  4. pro qua mactatast Iphigenia mora.
  5. natura insidians pontum substravit avaris:
  6. ut tibi succedat, vix semel esse potest.
  7. saxa triumphalis fregere Capherea puppes,
  8. naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
  9. paulatim socium iacturam flevit Ulixes,
  10. in mare cui soliti non valuere doli.
  11. at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis:
  12. ante fores dominae condar oportet iners.
  1. Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernas
  2. vocis et insanae tot maledicta tuae.
  3. tu vero nostros audax invade capillos
  4. et mea formosis unguibus ora nota,
  5. tu minitare oculos subiecta exurere flamma,
  6. fac mea rescisso pectora nuda sinu!
  7. cum furibunda mero mensam propellis et in me
  8. proicis insana cymbia plena manu,