Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ite, rates curvate et leti texite causas:
  2. ista per humanas mors venit acta manus.
  3. terra parum fuerat fatis, adiecimus undas:
  4. fortunae miseras auximus arte vias.
  5. ancora te teneat, quem non tenuere penates?
  6. quid meritum dicas, cui sua terra parumst?
  7. ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina
  8. consenuit, fallit portus et ipse fidem.
  9. nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
  10. omnia detrito vincula fune cadunt.
  11. sunt Agamemnonias testantia litora curas,
  12. quae notat Argynni poena Athamantiadae.
  13. hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,
  14. pro qua mactatast Iphigenia mora.
  15. natura insidians pontum substravit avaris:
  16. ut tibi succedat, vix semel esse potest.
  17. saxa triumphalis fregere Capherea puppes,
  18. naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
  19. paulatim socium iacturam flevit Ulixes,
  20. in mare cui soliti non valuere doli.