Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. vos decuit lasso supponere bracchia mento:
  2. non poterat vestras ille gravare manus.
  3. reddite corpus, aquae! positast in gurgite vita;
  4. Paetum sponte tua, vilis harena, tegas;
  5. et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum,
  6. dicat 'et audaci tu timor esse potes.'
  7. ite, rates curvate et leti texite causas:
  8. ista per humanas mors venit acta manus.
  9. terra parum fuerat fatis, adiecimus undas:
  10. fortunae miseras auximus arte vias.
  11. ancora te teneat, quem non tenuere penates?
  12. quid meritum dicas, cui sua terra parumst?
  13. ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina
  14. consenuit, fallit portus et ipse fidem.
  15. nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
  16. omnia detrito vincula fune cadunt.
  17. sunt Agamemnonias testantia litora curas,
  18. quae notat Argynni poena Athamantiadae.