Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. putris et in vacuo texetur aranea lecto:
  2. noctibus illorum dormiet ipsa Venus.'
  3. quae tibi si veris animis est questa puella,
  4. hac eadem rursus, Lygdame, curre via,
  5. et mea cum multis lacrimis mandata reporta,
  6. iram, non fraudes esse in amore meo,
  7. me quoque consimili impositum torquerier igni:
  8. iurabo bis sex integer esse dies.
  9. quod mihi si e tanto felix concordia bello
  10. exstiterit, per me, Lygdame, liber eris.
  1. Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae!
  2. per te immaturum mortis adimus iter;
  3. tu vitiis hominum crudelia pabula praebes;
  4. semina curarum de capite orta tuo.
  5. tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus
  6. obruis insano terque quaterque mari.
  7. nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo
  8. et nova longinquis piscibus esca natat.
  9. quod si contentus patrio bove verteret agros,
  10. verbaque duxisset pondus habere mea,