Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. o prima infelix fingenti terra Prometheo!
  2. ille parum caute pectoris egit opus.
  3. corpora disponens mentem non vidit in arto:
  4. recta animi primum debuit esse via.
  5. nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
  6. quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
  7. haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
  8. nudus in inferna, stulte, vehere rate.
  9. victor cum victo pariter miscetur in umbris:
  10. consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
  11. Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
  12. optima mors, carpta quae venit ante die.
  13. me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
  14. Musarumque choris implicuisse manus;
  15. me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo,
  16. et caput in verna semper habere rosa.
  17. atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas,
  18. sparserit et nigras alba senecta comas,
  19. tum mihi naturae libeat perdiscere mores,
  20. quis deus hanc mundi temperet arte domum,