Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei,
  2. Tisiphones atro si furit angue caput,
  3. num tribus infernum custodit faucibus antrum
  4. Cerberus, et Tityo iugera pauca novem,
  5. an ficta in miseras descendit fabula gentes,
  6. et timor haud ultra quam rogus esse potest.
  7. exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma
  8. grata magis, Crassi signa referte domum.
  1. Dic mihi de nostra quae sensti vera puella:
  2. sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.
  3. omnis enim debet sine vano nuntius esse,
  4. maioremque metu servus habere fidem.
  5. nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima
  6. incipe: suspensis auribus ista bibam.
  7. num me laetitia tumefactum fallis inani,
  8. haec referens, quae me credere velle putas?
  9. sicin eram incomptis vidisti flere capillis?
  10. illius ex oculis multa cadebat aqua?
  11. nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto,
  12. scriniaque ad lecti clausa iacere pedes,