Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,
  2. nec bibit e gemma divite nostra sitis,
  3. nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
  4. nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
  5. o prima infelix fingenti terra Prometheo!
  6. ille parum caute pectoris egit opus.
  7. corpora disponens mentem non vidit in arto:
  8. recta animi primum debuit esse via.
  9. nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
  10. quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
  11. haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
  12. nudus in inferna, stulte, vehere rate.
  13. victor cum victo pariter miscetur in umbris:
  14. consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
  15. Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
  16. optima mors, carpta quae venit ante die.
  17. me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
  18. Musarumque choris implicuisse manus;
  19. me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo,
  20. et caput in verna semper habere rosa.