Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes:
  2. sat mihi cum domina proelia dura mea.
  3. nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,
  4. nec bibit e gemma divite nostra sitis,
  5. nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
  6. nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
  7. o prima infelix fingenti terra Prometheo!
  8. ille parum caute pectoris egit opus.
  9. corpora disponens mentem non vidit in arto:
  10. recta animi primum debuit esse via.
  11. nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
  12. quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
  13. haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
  14. nudus in inferna, stulte, vehere rate.
  15. victor cum victo pariter miscetur in umbris:
  16. consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
  17. Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
  18. optima mors, carpta quae venit ante die.
  19. me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
  20. Musarumque choris implicuisse manus;