Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tela fugacis equi et bracati militis arcus,
  2. ad vulgi plausus saepe resistere equos,
  3. inque sinu carae nixus spectare puellae
  4. incipiam et titulis oppida capta legam!
  5. ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in aevum,
  6. cernis ab Aenea quod superesse caput.
  7. praeda sit haec illis, quorum meruere labores:
  8. me sat erit Sacra plaudere posse Via.
  1. Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes:
  2. sat mihi cum domina proelia dura mea.
  3. nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,
  4. nec bibit e gemma divite nostra sitis,
  5. nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
  6. nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
  7. o prima infelix fingenti terra Prometheo!
  8. ille parum caute pectoris egit opus.
  9. corpora disponens mentem non vidit in arto:
  10. recta animi primum debuit esse via.
  11. nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
  12. quaerimus, atque armis nectimus arma nova.