Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Risus eram positis inter convivia mensis,
- et de me poterat quilibet esse loquax.
- quinque tibi potui servire fideliter annos:
- ungue meam morso saepe querere fidem.
- nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte;
- semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
- flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit:
- tu bene conveniens non sinis ire iugum.
- limina iam nostris valeant lacrimantia verbis,
- nec tamen irata ianua fracta manu.
- at te celatis aetas gravis urgeat annis,
- et veniat formae ruga sinistra tuae!
- vellere tum cupias albos a stirpe capillos,
- iam speculo rugas increpitante tibi,
- exclusa inque vicem fastus patiare superbos,
- et quae fecisti facta queraris anus!
- has tibi fatalis cecinit mea pagina diras:
- eventum formae disce timere tuae!