Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec desiderio, Tulle, movere meo,
  2. si tibi olorigeri visendast ora Caystri,
  3. et quae serpentis temperat unda vias;
  4. tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,
  5. sectaque Persea Phorcidos ora manu,
  6. Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa
  7. Herculis Antaeique, Hesperidumque choros;
  8. tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,
  9. Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,
  10. qua rudis Argoa natat inter saxa columba
  11. in faciem prorae pinus adacta novae:
  12. omnia Romanae cedent miracula terrae.
  13. natura hic posuit, quidquid ubique fuit.
  14. armis apta magis tellus quam commoda noxae:
  15. Famam, Roma, tuae non pudet historiae.
  16. nam quantum ferro tantum pietate potentes
  17. stamus: victricis temperat ira manus.
  18. hic, Anio Tiburne, fluis, Clitumnus ab Umbro
  19. tramite, et aeternum Marcius umor opus,
  20. Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans,