Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec solvit Danaas subdita cerva rates;
  2. cornua nec valuit curvare in paelice Iuno
  3. aut faciem turpi dedecorare bove;
  4. ---
  5. arboreasque cruces Sinis, et non hospita Grais
  6. saxa, et curtatas in fera fata trabes.
  7. haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes,
  8. hic tibi pro digna gente petendus honos,
  9. hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum
  10. spes et venturae coniugis aptus amor.
  1. Ergo tam doctae nobis periere tabellae,
  2. scripta quibus pariter tot periere bona!
  3. has quondam nostris manibus detriverat usus,
  4. qui non signatas iussit habere fidem.
  5. illae iam sine me norant placare puellas,
  6. et quaedam sine me verba diserta loqui.
  7. non illas fixum caras effecerat aurum:
  8. vulgari buxo sordida cera fuit.