Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas
  2. ut me longa gravi solvat amore via.
  3. crescit enim assidue spectando cura puellae:
  4. ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
  5. omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
  6. posset: at exsomnis me premit ipse deus.
  7. vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:
  8. seu venit, extremo dormit amicta toro.
  9. unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
  10. quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
  11. nunc agite, o socii, propellite in aequora navem,
  12. remorumque pares ducite sorte vices,
  13. iungiteque extremo felicia lintea malo:
  14. iam liquidum nautis aura secundat iter.
  15. Romanae turres et vos valeatis, amici,
  16. qualiscumque mihi tuque, puella, vale!
  17. ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes,
  18. cogar et undisonos nunc prece adire deos.
  19. deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo
  20. sedarit placida vela phaselus aqua,