Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas
  2. ut me longa gravi solvat amore via.
  3. crescit enim assidue spectando cura puellae:
  4. ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
  5. omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
  6. posset: at exsomnis me premit ipse deus.
  7. vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:
  8. seu venit, extremo dormit amicta toro.
  9. unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
  10. quantum oculis, animo tam procul ibit amor.