Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. namque ubi non certo vincitur foedere lectus,
  2. non habet ultores nox vigilanda deos,
  3. et quibus imposuit, solvit mox vincla libido:
  4. contineant nobis omina prima fidem.
  5. ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris,
  6. pollueritque novo sacra marita toro,
  7. illi sint quicumque solent in amore dolores,
  8. et caput argutae praebeat historiae,
  9. nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
  10. semper amet, fructu semper amoris egens.
  1. Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas
  2. ut me longa gravi solvat amore via.
  3. crescit enim assidue spectando cura puellae:
  4. ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
  5. omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
  6. posset: at exsomnis me premit ipse deus.
  7. vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:
  8. seu venit, extremo dormit amicta toro.
  9. unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
  10. quantum oculis, animo tam procul ibit amor.