Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et placidum Syrtes portum et bona litora nautis
  2. praebeat hospitio saeva Malea suo,
  3. quam possit vestros quisquam reprehendere cursus
  4. et rabidae stimulos frangere nequitiae.
  5. testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci
  6. induit abiegnae cornua falsa bovis;
  7. testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,
  8. quae voluit liquido tota subire deo.
  9. crimen et illa fuit, patria succensa senecta
  10. arboris in frondes condita Myrrha novae.
  11. nam quid Medeae referam, quo tempore matris
  12. iram natorum caede piavit amor?
  13. quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
  14. infamis stupro stat Pelopea domus?
  15. tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura
  16. tondes purpurea regna paterna coma.
  17. hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
  18. Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
  19. at vos, innuptae, felicius urite taedas:
  20. pendet Cretaea tracta puella rate.