Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
  2. infamis stupro stat Pelopea domus?
  3. tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura
  4. tondes purpurea regna paterna coma.
  5. hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
  6. Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
  7. at vos, innuptae, felicius urite taedas:
  8. pendet Cretaea tracta puella rate.
  9. non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
  10. victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.
  1. Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,
  2. vidisti a lecto quem dare vela tuo?
  3. durus, qui lucro potuit mutare puellam!
  4. tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?
  5. at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba:
  6. forsitan ille alio pectus amore terat.
  7. est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,
  8. splendidaque a docto fama refulget avo,
  9. fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.
  10. fidus ero: in nostros curre, puella, toros!