Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Marcellus Stygias vultum demisit in undas,
- errat et inferno spiritus ille lacu.
- quid genus aut virtus aut optima profuit illi
- mater, et amplexum Caesaris esse focos?
- aut modo tam pleno fluitantia vela theatro,
- et per mirantis omina festa manus?
- occidit, et misero steterat vicesimus annus:
- tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
- i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos,
- stantiaque in plausum tota theatra iuvent;
- Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis
- gemmea sint Indis: ignibus ista dabis.
- sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo:
- est mala, sed cunctis ista terenda viast.
- exoranda canis tria sunt latrantia colla,
- scandendast torvi publica cumba senis.
- nec forma aeternum aut cuiquamst fortuna perennis:
- longius aut propius mors sua quemque manet.
- ille licet ferro cautus se condat et aere,
- mors tamen inclusum protrahit inde caput.