Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. errat et inferno spiritus ille lacu.
  2. quid genus aut virtus aut optima profuit illi
  3. mater, et amplexum Caesaris esse focos?
  4. aut modo tam pleno fluitantia vela theatro,
  5. et per mirantis omina festa manus?
  6. occidit, et misero steterat vicesimus annus:
  7. tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
  8. i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos,
  9. stantiaque in plausum tota theatra iuvent;
  10. Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis
  11. gemmea sint Indis: ignibus ista dabis.
  12. sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo:
  13. est mala, sed cunctis ista terenda viast.
  14. exoranda canis tria sunt latrantia colla,
  15. scandendast torvi publica cumba senis.
  16. nec forma aeternum aut cuiquamst fortuna perennis:
  17. longius aut propius mors sua quemque manet.
  18. ille licet ferro cautus se condat et aere,
  19. mors tamen inclusum protrahit inde caput.
  20. Nirea non facies, non vis exemit Achillem,